Annexe 1
Libellus apologeticus, version bifaria (vers 1244)
c. 11 et c. 17, ms Bruxelles BR 18465 f° 3v°-4r° et5v°-6r°.
APOLOGIA DE UNITATE MATERIE DISTINCTA VEL DIVISA c.XI
Denique quia diversis diversa placent et econtrario displicent, dum unusquisque abundat in sensu suo, sicut a quibusdam in hoc opere prolixitatis nimie redarguor, sic a nonnullis econtra velut de brevitate nimia reprehendor. Nam verbi gratia, si quis eorum qui naturales rerum proprietates per diversorum auctorum libros curiose scrutati sunt, alicuius rei naturam in hoc opere nostro sub titulo suo requirat, ibique fortassis aliquid minus de hiis que alibi legit inveniat, mox animus eius fastidio quodam stomachans reverberatur ac resilit ipsumque totum opus velut insufficiens aut inutile despicit et aspernatur. Verum operi longo fas est ignoscere sompno. Noverit quoque qui huiusmodi est in tanta rerum indagandarum multitudine necessitati abbreviandi operis indulgere. Quis enim omnia que de singulis rebus in tam infinita voluminum numerositate per orbem usquequaque dispersa reperiuntur in brevi possit colligere, cunctaque perstringendo simul in unum volumen manuale redigere ? Sciant preterea quod ego licet ut dixi in prima huius operis parte que est de natura rerum, et in secunda que de universitate scienciarum, sub certis titulis cuncta redegerim, non tamen omnia que de unaqualibet re prius excerpseram sub uno et eodem capitulo vel etiam eodem in libro pariter collocaverim, quin potius in diversis libris prout eorum materia exigit, de eadem re diversa quidem frequenter inseruerim. Nam verbi gratia de naturis rerum idest de quatuor elementis, de passionibus vel impressionibus aeris, de terre glebis et lapidibus ac mineris et plantis, de celi quoque luminaribus et volucribus ac piscibus et terrenis animantibus, non solum circa principium operis iuxta seriem sex dierum quibus hec facta sunt diversorum auctorum sententie conferuntur, verum etiam in secunda parte, libro de philosophia naturali, quoniam eius materie competit plurima adiciuntur. Preterea de corporibus mineralibus non solum in hiis duobus locis ut dictum est agitur, sed etiam postmodum in libro de mechanicis artibus, tractatu de alquimia, de unoquoque prout eidem arti convenit tangitur. Item in libro de echonomica, que secunda practice species est, ubi de rerum familiarium sive domesticarum amministratione disseritur, multa de domesticarum avium et animalium sicut gallinarum, columbarum, fasianorum, anserum et pavonum, equorum quoque et boum et mulorum et asinorum, hircorumque et agnorum necnon et apum educatione vel nutrimento inseruntur. De homine quoque toto idest de anima humana et viribus eius ac de corpore humano et anathomia membrorum eius, licet in opere sexte diei plenissime disseratur, postea tamen in tractatu medicine prout eius theorice competit speculatio membrorum et virtutum atque spirituum causarum quoque sanitatis et egritudinum, plurima de eodem adiciuntur. Sed et de viciis atque virtutibus in libro de ethica idest morali sciencia que a philosophis inventa fuisse probatur, dicta philosophorum et poetarum sub certis titulis colliguntur. Nichilominus tamen de utrisque etiam in eadem parte, tractatu de sciencia theologica, flores sacrorum doctorum inserui, post tractatum quoque de politica, libellos duos de criminibus in deum vel in proximum commissis, que vel ad iudicium seculare vel ad ecclesiasticum pertinent, ex legibus et canonibus et dictis sapientium breviter compegi. Preter hec etiam in fine prime partis, videlicet post lapsum hominis, de cunctis viciis que ex illius originalis virulenta radice pullulaverunt, et universaliter et particulariter disserui.
DE BIFARIA DIVISIONE TOTIUS OPERIS c. XVII.
Quoniam autem hoc ipsum opus causa iam dicta superius ad tante magnitudinis immensitatem excreverat, ut in triplo quemadmodum oppinor, bibliotece sacre mensuram excederet, ac per hoc sine labore vel sumptu nimio transcribi non posset, multorum rogatu fratrum intercedente, insuper et priore meo favente michique in remissionem peccatorum meorum pariter iniungente, ut totum opus abbreviando ad librum manualem in modum unius biblie redigerem, hoc ipsum facere temptavi ut potui, sed vel nisi per nimiam longitudinem temporis vel absque nimio dispendio ac depravatione ipsius operis implere non valui. Quapropter ipsum opus universum in duas partes principales tanquam in duo volumina perfecta et a se invicem separata distinxi. Quarum una continet totam historiam naturalem, alia vero totam historiam temporalem. Prima siquidem prosequitur naturam et proprietatem omnium rerum. Secunda vero seriem omnium temporum. Igitur prime partis fundamentum est historia sacra, ab ipso principio usque ad eiectionem hominis lapsi de paradiso. Cui videlicet historie interseruntur ea que pertinent ad naturam celi et mundi, et in fine adiciuntur cuncta que pertinent ad ruinam vel sequelam peccati et que ad reparacionem lapsi. Fundamentum vero secunde partis est primo quidem historia sacra a generatione primi hominis usque ad imperium Neronis. Inde vero cronica Eusebii, Ieronimi, Prosperi, Sigiberti, ac ceterorum cronographorum per successiones imperatorum usque ad diem istum. Cui videlicet universali historie preponitur brevis epylogus partis prime, in medio vero locis congruis interseruntur divisiones terrarum ac gentium, testamenta patriarcharum, cerimonie Iudeorum, sacramenta christianorum. Sed et varie intermiscentur historie prosequentes gesta vel dicta notabilia regum, tyrannorum, imperatorum, philosophorum ceterorumque virorum illustrium, mutationes etiam temporum et varios eventus rerum, ut est Hystoria Iustini vel Pompeii Trogi, et Historia Orosii, Historia quoque Alexandri magni et Darii, Hystoria Iulii Celsi de bellis Cesaris, et Historia Suetonii de XII cesaribus, Historia ecclesiastica Eusebii cesariensis et Rufini aquileiensis, et Hugonis floriacensis, Historia quoque tripartita Cassiodori, Historia Ieronimi, et Heraclidis de gestis et dictis patrum, Historia quoque Cassiani, de collationibus patrum, Historia Turpini remensis de gestis Karoli magni imperatoris, ceterorumque multorum historiographorum adduntur et alie innumerabiles historie breves de passionibus apostolorum et martyrum, de gestis ac moribus et conversatione sanctorum episcoporum, monachorum, ceterorumque confessorum. Inter hec etiam continet flores librorum ut dictum est, non tamen sacrorum doctorum, sed etiam philosophorum et poetarum, verumptamen illorum qui multa scripserunt ac magna, et de quorum scriptis excerpseram plurima, ut Ambrosii, Ieronimi, Crisostomi, Augustini, Bernardi, ac ceterorum huiusmodi, horum inquam flores causa vitande prolixitatis in duas partes divisi. Nam illos quidem eorum libros qui maxime morales sunt, ut est Liber confessionum Augustini, Meditationes Anselmi et beati Bernardi, vel similes sub quadam continuatione verborum abbreviavi, ita ut si libri ipsius magnitudinem ignorares, totum te habere putares, hos in secunda parte locis suis composui, ac per capitula distinxi. Ceteros autem flosculos quos vel ex eisdem vel ex aliis libris minutatim et incompacte per diversa loca excerpsi, in prima parte sub diversis titulis congruenter inserui. Porro in fine secunde partis additur epylogus brevis de fine mundi.
Annexe 2
Speculum naturale : de la version bifaria à la version trifaria
« De praescientia dei »
|
Version bifaria, ms Bruxelles BR 18465, f° 22r°-23v° |
Version trifaria, éd. Douai 1624 |
||||||||
|
II, 56 |
De prescientia divina |
XXIX, 60 |
Utrum ea que in mundo sunt vel fiunt a prescientia dei causentur |
||||||
|
|
||||||||
|
II, 57 |
Quod prescientia dei non ponit necessitatem in rebus |
XXIX, 61 |
Quod praescientia necessitatem in rebus non ponit |
||||||
|
Augustinus de predestinatione divina |
Augustinus de civitate dei |
||||||||
|
Idem super Iohannem |
Idem super Iohannem |
||||||||
|
Petrus Lombardus |
Petrus Lombardus (avec modifications dans l'abréviation) |
||||||||
|
II, 58 |
Quod libertatem arbitrii nostri non excludit |
XXIX, 62 |
Quod libertatem arbitrii non excludit |
||||||
|
Boetius de consolatione |
Boetius de consolatione |
||||||||
|
Augustinus de predestinatione |
|||||||||
|
II, 59 |
Quod rerum contingentium sit apud deum certa prenotio |
XXIX, 63 |
Quod apud deum sit certa praenotio rerum contingentium |
||||||
|
[Boetius de consolatione] |
[Boetius de consolatione] |
||||||||
|
II, 60 |
De divini intuitus excellentia |
XXIX, 64 |
De excellentia divine mentis in intuitu rerum mutabilium |
||||||
|
[Boetius de consolatione] |
[Boetius de consolatione] (en partie, avec modifications dans la citation) |
||||||||
|
Hugo de tribus |
|||||||||
|
II, 61 |
Quod etiam contigentia ad divinum intuitum relata necessaria sunt |
XXIX, 65 |
Quod etiam contingentia ad divinum intuitum relata sunt necessaria |
||||||
|
[Boetius de consolatione] |
[Boetius de consolatione] |
||||||||
Annexe 3
Speculum naturale : de la version bifaria à la version trifaria
« De argento vivo »
|
Version bifaria, ms Bruxelles BR 18465, f° 90v°-91r° |
Version trifaria, éd. Douai 1624 |
|||
|
V, 80 De argento vivo |
VII, 61 |
De argento vivo et eius origine vel natura |
||
|
Plinius |
Isidorus |
|||
|
Plinius |
||||
|
Isidorus |
Avicenna |
|||
|
Ex libro Meteororum IV° [Aristoteles] |
||||
|
Constantinus |
Ex libro de vaporibus |
|||
|
Ex libro de natura rerum [cf. Thomas cantimpratensis] |
||||
|
Dioscorides |
VII, 62 |
De operatione ipsius in alchymia |
||
|
Ex libro de aluminibus et salibus |
||||
|
Avicenna |
Avicenna (reprenant partiellement VII, 61) |
|||
|
VII, 63 |
Qualiter argentum vivum sit elementum omnium liquabilium |
|||
|
Platearius |
Ex libro IV° Meteororum [Aristoteles] |
|||
|
Actor |
||||
|
VII, 64 |
De virtute ipsius in medicina |
|||
|
Constantinus |
||||
|
Avicenna in II° canone medicine |
||||
|
Platearius (complété) |
||||
|
VII, 65 |
De ipsius potione ac fumigatione venenosa |
|||
|
Isidorus (reprenant partiellement VII, 61) |
||||
|
Constantinus citant Dioscorides (complété) |
||||
|
Platearius (complété) |
||||
|
Avicenna (partiellement repris et complété) |
||||